Piątek. Dla moich uczniów

Domine, non sum dignus, ut sequar vestigia tua: corrobora me per passionem tuam, amorem accende in corde meo, et ad veram me perducere digneris paenitentiam. Amen.

I. Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta.
II. Ecce venio; ut facerem voluntatem tuam, Deus, volui.
III. De profundis clamavi ad te, Domine.
IV. O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae.
V. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; salvum me fecit dextera tua.
VI. Tibi dixit cor meum: Faciem tuam, Domine, requiram.
VII. Humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster.
VIII. Renuit consolari anima mea; exercitatus sum et defecit spiritus meus.
IX. Persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam.
X. Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.
XI. Foderunt manus meas et pedes meos.
XII. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?
XIII. Respice in me et miserere mei, da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.
XIV. Inter mortuos liber, sicut dormientes in sepulchris.

Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam! Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.

Mors per crucem nunc interit,
et post tenebras lux redit:
horror dehiscat criminum,
splendor nitescat mentium. Amen.

Qui attritus es propter scelera nostra, Christe Domine, miserere nobis.


Wpisy blogowe i komentarze użytkowników wyrażają osobiste poglądy autorów. Ich opinii nie należy utożsamiać z poglądami redakcji serwisu Liturgia.pl ani Wydawcy serwisu, Fundacji Dominikański Ośrodek Liturgiczny.

Zobacz także

Marcin L. Morawski

Marcin L. Morawski na Liturgia.pl

Filolog (ale nie lingwista) o mentalności Anglosasa z czasów Bedy. Szczególnie bliska jest mu teologia Wielkiej Soboty. Miłośnik Tolkiena, angielskiej herbaty, Loreeny McKennitt i psów wszelkich ras. Uczy greki, łaciny i gockiego. Czasami coś tłumaczy, zdarza mu się i wiersz napisać. Interesuje się greką biblijną oraz średniowieczną literaturą łacińską i angielską. Członek International Society of Anglo-Saxonists, Henry Bradshaw Society.